CABIRI vel CABERI

CABIRI vel CABERI
CABIRI, vel CABERI
Dii Phaenicum, qui Beryti maxime colebantur. Sanchoniathon apud Euseb. l. 1. Praep. Euang. Καὶ ἐτὶ τούτοις ὁ Κ???όνος Βυβλον μὲν τὴν πόλιν θεᾷ Βααλθίδι τῇ καὶ Διώνῃ διδωσι. Βηρυτὸν δὲ Ποσειδῶνι, καὶ Καβείροις.. Damascius apud Phot. Ο῾ εν Βηρυτῷ Α᾿ςκλήπιος ουκ ἐςτὶν Ε῞λλην, οὐδὲ Αἰγύπτιος, ἀλλά τις ἐπιχώριος Φοίνιξ. Σαδύκῳ γὰρ ἐγένοντο παῖδες οὓς Διοςκούρους ἑρμενέυουσι, και Καβείρους. Sane Cabir Ebraeis et Arabibus magnum et potentem sonat. Hinc iam alii observârunt inde appellatos Cabiros, i. e. Divos potens, uti Varro et Tertullianus explicant, θεοὺς μεγάλους καὶ δυνατούς, Orpheo ἐυδυνάτους. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 12. et ante eum Casaubonus. Suidas, Καβειρὼν, πόλις, καὶ Κάβειροι, ὄνομα ἔθνους, σημαίνει δὲ καὶ δαίμονες. Hesych. Κάβειροι, καρκῖνοι, πάνυ δὲ τιμῶνται οὗτοι εν Λήμνῳ ὡς Θεοὶ, λέγονται δὲ εἶναι Η῾φαίςτου παῖδες. Orpheus Argonauticôn initiô,
------ Α᾿γλαὰ δῶρα Καβείρων.
Vide Meurs. de Festis Graecorum in Καβείρια. Nic. Lloydius. Addo, e schola Caini, qui illam inprimis Philosophiae partem, quae in vita consistit civili, corrupit, prodiisse, et sacra ex Oriente, praecipue autem ex Arabia, ubi Caber seu Cubar cultus, de quo Seldenus Syntagm. 2. c. 4. in Samorhraciam postmodum translata>
esse, restatur ex Nonno Hornius Histor. Philos. l. 1. c. 9. Saracenorum Chabar, Venus seu Urania est, teste praedictô Seldeuô, quam vocem Euthymius Zygabenus μεγάλην, ex eadem origine. interpreratus. Sic apud Macedones Cabyrius Deus, quem Lactantius Cabyrum vocat, l. 1. c. 15. Apud Romavos Caburorum familiae meminit Caesar l. 1. Comm. c. 47. M. Valerium Procillum C. Valerii Caburi filium. Idem Hornius Ibid. Adde Auctoribus supra laudatis Ioh. Marsnamum Equ. Canone Chromcô Sec. 1. et IX. ut et quae dicemus infra voce Sydek.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”